Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 3: Versus 6

In Jordane.Quia in eo figura baptismi praecessit, et ex nomine descensum de superbia exigit, quod congruit baptizatis.Confitentes.Confessio peccatorum, conscientiae est testimonium timentis Deum. Qui enim timet judicium Dei, peccata non erubescit confiteri. Perfectius timor solvit omnem pudorem. Confessio peccati pudorem habet, et ipsa erubescentia est gravis poena. Ideoque jubemur confiteri peccata, ut erubescentiam patiamur pro poena. Nam hoc ipsum pars est divini judicii.
(* Traductions européennes)